Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 5

9.9 Tum subruta parte ima leviter pilam commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur,oportebit solum scrobis confodere bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.
9.10 Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est,qui bracchii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat: laetius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit constrictae terrae SAac pilam SAac. deponantur SAac. confodere scripsi: copia fodere SAac. mittere SAac. si a: sic SAc. constet SAac. nusquam SAa: nunquam c. plantam SAac. transferre om. SAac. caenoque S: cinoque A: acinoque ac. obrutis SAac. in om. SAac. truncus autem aptior translationi est Gesner: truncos gratus autem maturis SAac. depressior codex Goesianus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi