Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 5

9.5 Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.
9.6 Quarto anno ex duobusramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habilestranslationi sunt. Plantae autem validis SAac. esse SAac. palorum SAac. oblinire ac: oblinere SA. immergere scripsi: inmediri SAc: inmederi a: immergerei Schneider. arbore a: arbores SAc. brevi ac: breve SA. deposita SAac. et alere Sac: et alaerit A. et chorda scripsi: cordo SAac. singuli SAac. duabus SAa: duobus c. stabiles SAac. in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis verno tempore, paulo antequam germinent.
9.7 Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,stramentis atque virgis iniectis incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruinafacere debuerat. Spatium intermedium esse debet pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum et vicenumpedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi