Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 5

6.23 Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
6.24 Iamque viti constitutae certa lex ab agricolis imponitur: plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes. At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent: ut quaeque materia se dabit,ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi