Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 4

3.6 Idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis idem Graecinus declarat eo libro, quem de vineis scripsit,cum refert ex patre, suo saepe se audire solitum, Paridium quendam Veterensem vicinum suum duas filias et vineis consitum habuisse fundum; cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum; minorem deinde filiam nuptum collocasse in dimidia parte reliqui agri, nec sic ex pristino reditu detraxisse. Quod quid convincit? Melius scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi partem quam antea universam.
4.1 Et nos igitur, Publi,4 magno animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad eo libro scripsit om. SA. convicit (convincit c) nisi melius acM: quo quid coniicit? nisi melius vulgo ante Schn. universa sunt SA. Silvine add. Ald., Gesn., Schn.: om. SAacM. a III. 15. 2. frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur; id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi