Kitap 4
30.6
Satio est eorum priusquam uliginis abundans (habundans a) SAacM: uliginosus edd. pedes vulgo: om. SAacM. salicis post praecipue ponunt edd. viminis codd., plerique edd.: om. Schn. plenitudinis edd.: planitudinis SAacM. excedat a, Schn.: exedat SA: excedant cM, et plerique. a So Pliny, N.H. XVII. 143. b Cf. Pliny, N.H. XVI. 177. germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahisiccas convenit. Nam roscidas si recideris, parum commode proveniunt; ideoquepluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;
30.7
aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimae salices intereunt. Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.
31.1
Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest. Cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam sed in egeno tamen necessariam exigunt.