Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 4

29.7 Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata.De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.
29.8 Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime solida est atque enodis. Cum iuxtaterram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit. Purgamentum habeas ad fissuram,sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi