Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 4

24.20 Sed longi palmites non mensura verum gemmarum numero aestimantur. Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam producere dum paene terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac obdurat SA. quia SAacM: qui Schn. sustineat SA. necavimus S: negavimus A: notabimus M. ac SAacM: et edd. numeroso fetu exuberat. Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur et ut consideret vinitor proximi anni magna necne fuerit vindemia.
24.21 Nam post largos fructus parcendum est vitibus, et ideo anguste putandum; post exiguos, imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit et plus laboris adfert vinitori; nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagae asperae atque inaequales vites lacerant; neque enim uno sed saepius repetito ictu res transigitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi