Kitap 4
23.2
Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. hanc curam differemus. Atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus. Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno; quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per ver et autumnum deputari conveniet.
23.3
Nec dubium quin sit horum virgultorum natura talis ut quanto maturius detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus adferant.
24.1
Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert domino dispendium.
24.2
Vitis autem cum sit per quattuor divisa partes, totidem caeli regiones aspicit. quia SAac, vett. edd.: quoniam M, et vulgo. igitur cM. ververet A: verberat a: aquilonibus vere vel autumno M. naturalis SA. eligat om. SAa. sint SAa. a Oct. 15th. b Feb. 13th. Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionisin partibus vitium. Igitur ea bracchia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur.