Kitap 4
17.8
Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent. Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi; nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;fossores quoque deduci acM: dici SA. adiunguntur SAacM: adiugentur vulgo. distenditur SAacM, vett. edd.: distinetur vulgo. vindemia quae subnexa SA. vineta SAac, vett. edd. contentus SAac, vett. edd. plura SAa, vett. edd.: plurima cM, et vulgo. firmandaSAa: circumfirmanda vulgo: est agmine firmanda cM. camare SAc. liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore.
18.1
Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus divisis.