Kitap 4
17.6
Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,nisi et palmites adiunguntur.Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,quam quae in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur.
17.7
Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse. Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi praecipitibus clivis velut pendens plura praesidia desiderat; ibi quasi quadrato firmanda est agmine.