Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 4

16.1 Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus conseritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur vindemiae.
16.2 Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda est, idque non ut libet aut fortuito faciendum. Nam sive prope truncum deponiturpalus, pedali tamen spatio recedendum est, ne aut premat aut radicem vulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi