Kitap 4
7.2
Neque enim eatenus plaga constitit qua vestigium fecit acies; sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore necet.Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, paulum ab ipsa matre reddendum est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites; ultra enim non serpit vaporis violentia.
7.3
In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem eliciendi materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior. Atque haec positorum seminum prima cultura est.