Kitap 4
6.4
Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
6.5
Quicquid deinde supra germinaverit, intactum relinqui oportebit. Magis enim convertet proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit; quo enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia qui sequenti anno cum fructu germinet.
7.1
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.Nam si vehementius induru- efficiemus SAa. eligere debebimus (debemus a) SAacM, Ald.: elicere debemus Schn. ab imo pampinabimus om. SA. discerpemus (des- a) SAa. intractu relicto portavit SA. conveniet acM: convenit Gesn., Schn.: om. SA. ea om. S, add. man. ait. A. a Columella appears to use nepos to mean both " water-sprouts " or " stock-shoots,"sprouting from unfruitful erunt,aut maiore nisu convellendi sunt aut falce deputandi, quod utrumque vitandum est: alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris; alterum, quia sauciat, quod in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est.