Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 4

6.1 Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus; 4 nec patiamur plus quam 5 in unam materiam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter forte deciderit.
6.2 Cum deinde paulum induruere virgae, tum singulae detrahuntur. Ac ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant.
6.3 Hoc si operarum penuria facere prohibebit in malleolo, quem et ipsum pampinare plerique SAc. tricensimo SA: trigesimo acM. malleolo SAac: malleolo seu viviradice vulgo ante Schn. detrahamur Sa: detramur A: detrahantur M, et vulgo ante Schn. quam om. Schn. induere (sed corr. A) SAc. sic SAacM, vett. edd.: deteriores singulae Ald., Gesn., Schn. prohibebit SAcM: prohibet a, edd. a March 1st. censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;sed ut singulis materiis serviant, quarum incrementa elicere debebimus, applicato longiore adminiculo, per quod proprepant in tantum ut sequentis anni iugum exsuperent et in fructum curvari possint.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi