Kitap 3
19.3
Verumtamen praestat eligere sationi silentis vel certe placidi spiritus diem.Nam sol umbraculis facile depcllitur. Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus, dicendum est: uniusne an plurium generum vites habendae sint, eaeque separatae ac distinctae specialiter, an Ac tamen SAac: Attamen M, edd. summam SAacM, vett. edd.: summa Ald., Gesn., Schn. situ sentitur Aac: situs seritur M: situ serimus vulgo ante Schn. germinum SAacM: gemmarum edd. teguminis SAaM: tegminis c, et vulgo. uniusne S, Schn.: ne Aa: ut c: utrum M: om. cett. edd. eaeque M, et vulgo: aeque SA, vett. edd.: que a: ut quare c. confusae et mixtae catervatim. Prius disseremus de eo quod primum proposuimus.
20.1
Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5