Kitap 3
2.11
Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est.
2.12
Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit.