Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 3

18.5 Quid quod plurimum interest ut malleolus, qui deponitur, ea parte qua est a matre decisus, coalescat, et celeriter cicatricem ducat? Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat; unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur. Hoc autem evenit retortis seminibus; cum enim per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt, apertae medullae deponuntur; atque inrepentibus aquis praedictisque animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur; idque sarmentum sic demersum citius coalescit. Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit. sic Schn. cum Pontedera: in salictam conseranda (-o A) SA: in sanctam (-a) conserando ac: in salicto conserendo ii/, et vulgo ante Schn. sic codd: facere longiorem edd. pampinus (panpinus SA) pullat (expullat c, expullulat M) codd. sterilis et deinde feracis (ferax M) SAacM. demersum SAacM: depressum edd. vulgo. superfluit cM, et vulgo ante Schn.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi