Kitap 3
18.3
Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam,quae sint proximae veteri sarmento,
18.4
fructum edi.Hanc ergo fecundam partem consuluit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur,mersique non materias sed radices creant.Ita evenit ut quod in sagitta non redeamus M, edd.: om. SAac, et inclusit Schn. ut narratio Aac. spectans M, et vulgo: spectant SA: spectat ac, vett. edd. fructum edi Schn. ex conieci. Gesn.: fructu medii SAac: fructus medii M, edd. ante Schn. deprimantur SAacM. ut edd.: sed SAacM. serenda vitaverimus id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est longiorem facere si volumus detortum depangere. Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.