Kitap 3
15.5
Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere,quod illa provocent et eliciant novas radiculas: hoc per hiemem frigentem et umidam scrobibus inferre calorem tempestivum,ac per aestatem virentibus alimentum et umorem praebere.Si vero solum cui vitis committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit.
16.1
Exigue umidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur. Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.6 Coaequato deinceps7 pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus; 8 eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam depangere.