Kitap 3
15.1
Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur.5
15.2
Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in ex quo M, Ald., Gesn., Schn.: quod SAac, vett. edd. saepius om. a. translatam Ursinus: translatum codd., ei vulgo. repastinationem c. deficitur SA. a Because the quickset, having an established root system, is planted in a greater variety of soils than is the rootless cutting. b Cf. Palladius, III. 9. 10. dupondiumet dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes. In hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur ut a media scrobe singulae in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur.