Kitap 3
13.10
donec altitudinis mensuram datam ceperit.Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi nisi si (om. ac) tamen scaturigo (scaturrigo SA) SAac, vett. edd.: nisi tamen si scaturigo M, Ald., Gesn.: nisi si statim uligo Schn. sit (fit A) codd., vett. edd.: om. vulgo. erectis acM. coeperit SA. iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
13.11
Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summam ripae partem. Id genus mensurae ciconiam vocant rustici. Sed ea quoque fraudem recipit, quoniam plurimum interest utrum eam pronam an rectam ponas. Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.