Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 3

11.8 ut intelligemus M, et vulgo: intellegimus SA: intelligimus ac. totum ad illud SAacM, et vulgo: totum: at illud Schn. dicimus SAac, vett. edd. simulatque sit confractus scripsi: simulatque situm confractum SA: simul atque si sint confracti ac, vett. edd.: simulatque sunt confracti M, Ald., Gesn., Schn. summus regestus SA: summo regesti acM, et vulgo. eumque SAacM, vett. edd.: eosque Ald., Gesn., Schn. mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cuisuperpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculae non patitur sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremelium praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum receperint,vel etiam valles quae fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas esse vineis adseverat, me non dissentiente.
11.9 Cretosa humus utilis habetur viti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum est vel salsum, amarum etiam, vel siticulosum et peraridum. Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit vividae terrae permixtus, probaverunt antiqui; nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuves, macres vineas efficere dixerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi