Kitap 3
11.6
Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam intellegemusesse terram surcularem. Sed hoc in totum ad illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime vinetis.
11.7
Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus et in summo regestus, tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi; eumque pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, sucumque retinere; quae res alendo surculo sunt accommodatissimae? Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem? si tamen haec pingui glebae permixta sunt, nam eadem ieiuna maxime culpantur.Est autem,