Kitap 3
11.4
quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuae vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae omnes radices in summum regeri atque comburi; tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti-
11.5
natum large contegi. At ubi pura novalia et ab plurimis SAc: pluribus aM, edd. torreat SA. summam Aac, vett. edd.: summa SM: summum vulgo. parum M, edd. vulgo: purum SAac, Schn. componere: si tamen rudis terra non sit. proximum Schn. melius olivetum (in marg. M) om. a, Ald., Gesn. sicco om. SAa. refossae Schn.: refossas SAacM, et vulgo. tum acM, vett. edd.: tunc vulgo: comburitur (tum om.) SA. arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe; nam haec quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et gravida fructu consurgere.