Kitap 3
10.3
in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles,quae e duro citantur,ac duplici ex causa robustae sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur; et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Mediae sunt macerrimae, quia transeunti t hinc parte aliqua interceptus,
10.4
illinc ad se tractus umor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur; sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur; sive enim pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur