Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 3

1.7 frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.
1.8 At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret—eumque nec amarum nec salsum,
1.9 ne saporem vini corrumpat, et incrementa nubilosam M. alie M: aliae Ald., Gesn. ac SAaM. virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi