Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 3

3.10 octoginta nummorum. Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos vini singula earum iugera peraequabunt; utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:
3.11 ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet. Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent. Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est.
3.12 Neque id cuiquam dubium esse debet, cum et nostram et Iulii Attici rationem dispexerit.Nos iam enim vicena milia malleorum per vineae iugerum inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit: cuius ut vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet quam acceperit impensam;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi