Kitap 2
17.5
Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,si fuerit facultas aquae et veteres Lundström: veteri codd., et vulgo. adcessimus SA, Lundström: cepimus R plerique: accepimus Gesn., Schn.: coepimus vel cepimus vett. edd. protinus SA, Lundström: sepius R: saepius vett. edd. interveniunt radicibus SA, Schn. si om. SA. disiciamus Lundstrōm, praeeunte Pontedera: assicamus vel adsiccamus codd. plerique: dispiciemus R duo dett.: despiciemus vett. edd.: dissipabimus vulgo. faenisecas e. o. r. a. d. rigari Lundström:alii alia. si tamen terra densior est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit et herbis colligatum solum,quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere.
17.6
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur.