Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 2

11.8 Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare desiit
11.9 frumentum, putrescit si adobrutumest. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri terra debet aequaliter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed
11.10 aut ante aut mox cum defloruerit.Omne autem runca SA, Lundström. neque enim R, edd. ante Lundström. et om. AR, edd. ante Schn. exaggerantur codd. humi R, edd. ante Lundström. paululum SA: paulum a. desit SA, Lundström. adrutum SA, Lundström. sic Schn.: remoliri Lundström, et vulgo. antea R plerique, edd. ante Lundström. frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi