Kitap 2
11.5
Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quae aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum tangi non debet.
11.6
Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione et internatae herbae faeno reserventur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba faenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi videtur pessimi agricolae committere ut satis permittat S, Lundström: per mittit AR, et vulgo. esset ac, Ursinus, Gesn., Schn.: erat SA, Lundström: erit R, vett. edd. At quae Lundström: atque codd., Schn.: at aliae segetes, quae vulgo. runca SA1, Lundström. eius om. R, edd. ante Schn. herba proveniat;frugibus enim plurimum detrahitur,
11.7
si relinquitur runcatio. Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.