Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 2

10.3 Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro.
10.4 Iugerum decem modios occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.
10.5 Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae sint.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi