Kitap 2
9.8
Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura fruticavit R aliquot, Ald., Gesn., Schn. quintam partem (AR) occupare (R pauci) edd. ante Schn. semestrem S et R aliquot, vett. edd.: semenstrem A et R aliquot, Lundstrōm: triticum semestrem (semenstrem) vel. t. semestre (semenstre) R cett.: trimestrem Ald., Gesn., Schn. tanto commodius Ald., Gesn.; tanto inclusit Schn. trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet. Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus
9.9
sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur; nam ubi vel uligo vel alia quae pestis segetem enecat,ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere; aliter vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.