Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 2

9.2 Nobis ne istam quidem, quam praediximus, mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio; loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris; temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat; caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
9.3 Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur; collis enim quamvis granum robustius aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.Hordeum nisi solutum et siccum locum non patitur.
9.4 Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum tritici quinque, et Ald., Gesn., Schn. a I.e. at the rate of about one and two-thirds bushels an acre. volunt arvum; hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbris, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinent; hoc si lutoso commiseris, emoritur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi