Kitap 2
8.5
Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret; idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse comperimus. Magis apte tamen in eius modi agris adoreum circa R aliquot. gelidis SA et R aliquot, Lundström. colloquias R: cloacas M. dirivemus R aliquot, Lundstrōm: diruemus SA. perinde M, et vulgo ante Lundström. non post esse add. Schn. apte omnes post ed. Reg. 1496: alte vel alter vel alitur codd. quam triticum seritur, quoniam follieulum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.
9.1
Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.