Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 2

3.2 genus morbi maxime est armentis noxium. Colla subigat merumque faucibus, si aestuaverint, infundat; satis autem est singulis vini sextarios praebere. Sed ante ad praesaepia boves religari non expedit, quam sudare atque anhelare desierint. Cum deinde tempestive potuerint vesci, non multum nec universum cibum, sed partibus et paulatim praebere convenit.Quem cum absumpserint, ad aquam duci si stringuntur scripsi: nisi (ex -nt si?) stringantur (astringantur M) codd., vett. edd., Lundström: refrigerentur Ald., Gesn., Schn. et SAR: id edd. ante Schn. binos Ald., Gesn., Schn. a I.e. the part of the neck embraced by the bow of the yoke. oportet sibiloque adlectari, quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo satiari. Hactenus de officio bubulci dixisse abunde est. Sequitur ut tempora quoque subigendi arvi praecipiamus.
4.1 Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis herbas ediderint neque adhuc earum semina maturuerint; sed tam frequentibus densisque sidcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum perruptae necantur.
4.2 Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem, cum seminavimus. Nam veteres Romani dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi