Kitap 2
2.19
sucum et pinguitudinem.Sed si velis scrobibus conspergitur S2 et R aliquot, edd. ante Lundstrōm. a Georg. II. 250. Palladius (I. 5. 3) also considers this a test of fat soil; but Pliny (XVII. 27) remarks that stickiness is not a true test of fat soil, for potter's clay has the same quality. egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequaverit, mediocrem. Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possintvideri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.
2.20
Saporem quoque sic dinoscemus:ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur; nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi dulcibus terrae venis educantur.