Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 2

1.1 Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
1.2 Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem.Quod ipse quoque confiterer,
1.3 si in totum nullae fruges provenirent.Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet. Itaque transactis iuventae temporibus, etiam si longe vita superest, partus tamen annis denegatus non resti- veterum R, edd. ante Schn. convenirent SA. tuitur. At e contrario seu sponte seu quolibet casu derelictahumus, cum est repetita cultu, magno faenore cessatorumcolono respondet.
1 / 76 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi