Kitap 1
pr.19
Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus vastatas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam.
pr.20
Itaque in " hoc Latio et Saturnia terra," ubi di fructusagrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus, et vindemias condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Galliasque. Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.
pr.21
At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi arcessiebantur S, Lundström: arcessabantur A. hosticis SA. parcius SA. cultus R. nullis S: nullo R. quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,vereor, ne supremus ante me dies occupet quam universam disciplinam ruris possim cognoscere.
pr.22
Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet. Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque frustretur.