Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 1

pr.13 Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam . modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.Verum cum complurimis monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rustica- ignorat S, Schn. facultatium SA, Lundstrōm. mercennariis vel mercenariis R: merccdariis SA. quia vectigali S, Lundstrōm: q vectigali A: qui (vel q) vectigalis R, et vulgo: quia (qui) possit incl. Gesn. et Schn. veluti glossam. posset SA, Lundstrōm. pudenda, aut inhonesta videatur ingenuis vulgo. pluribus, Gesn., Schn. tionis, ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdemiuvencosetquattuoriugerum avitum herediolum redierit, itemque C.
pr.14 Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi