Kitap 1
8.18
Itaque diligens dominus cum et ab ipsis tum et ab solutis, quibus maior est fides, quaerit,an ex circumseptis SAa, vett. edd. recognoscant SAR: recognoscam Lundström. explorent SAR: explorem Lundstrōm. num R, edd. vulgo: numquam SA: num quem Lundström. quaerat Ald., Gesn., Schn. sua constitutione iusta percipiant, atque ipse panis potionisque probitatem gustu suo explorat,vestem, manicas pedumque tegumina recognoscit.Saepe etiam querendi potestatem faciat de iis, qui aut crudeliter eos aut fraudulenter infestent. Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos; ac rursus praemio prosequimur eos, qui strenue atque industrie se gerunt.
8.19
Feminis quoque fecundioribus, quarum in subole certus numerus honorari debet, otium, nonnumquam et libertatem dedimus, cum complures natos educassent. Nam cui tres erant filii, vacatio, cui plures,libertas quoque contingebat. Haec et iustitia et cura patris familiae multum confert augendo patrimonio.