Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 1

8.15 In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intel- conficiatur vel confiteatur R nonnulli. cum hac Lundström, praeeunte Schn.: hac S: hãc A: a R: enim M: cum vett. edd. legerem, nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem. Iam illud saepe facio, ut quasi cum peritioribus de aliquibus operibus novis deliberem et per hoc cognoscam cuiusque ingenium, quale quamque sit prudens. Tum etiam libentius eos id opus adgredi video, de quo secum deliberatum et consilio ipsorum susceptum putant.
8.16 Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis,ut ergastuli mancipia recognoscant,ut explorent an diligenter vincti sint, an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaeque sint, num vilicus aut alligaverit quempiam domino nesciente aut revinxerit. Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater familiae tali poena multaverit, vilicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat et quem ipse sua sponte vinxerit, antequam sciat dominus, non resolvat;
8.17 tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi