Kitap 1
8.12
Iam illa vetera, sed optimi moris, quae nunc exoleverunt, utinam possint obtineri: ne conservo ministro quoquam, nisi in re domini, utatur; ne cibum nisi in conspectu familiae capiat neve alium quam exsequantur SA:exequantur vett. edd.: exequentur Ald., Gesn., Schn. defatigationem Gesn., Schn. qui ceteris praebetur. Sic enim curabit ut et panis diligenter eonfiat et reliqua salubriter apparentur. Ne extra fines nisi a se missum progredi sinat, sed nee ipse mittat, nisi magna necessitate cogente.
8.13
Neve negotietur sibi pecuniamque domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus occupet; haec enim negotiatio curam vilici avocat nee umquam patietur eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit. In universum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, nequid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod ignorat.
8.14
Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam fecisse. Unum enim ac solum dominatur in rustieatione, quicquid exigit ratio culturae, semel facere, quippe cum emendatur vel imprudentia vel neglegentia, iam res ipsa decoxit nec in tantum postmodo exuberat, ut et se amissam restituat et quaestum temporum praeteritorum resarciat.