Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 1

pr.12 Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,addiscat. Sed sive fundum locuples' mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimum annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum dominus, ex mercenariis aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali esse non possit,ignarum rei, cui praefuturus est, magistrum fieri iubet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi