Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 1

6.3 At in rustica parte magna et alta culina ponetur,ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omnitempore anni morari queant. Optime solutis servis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient; vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis, sitque id angustis inlustratum fenestris atque a terra sic editis, ne manu contingi possint.
6.4 Pecudibus stabula,quae neque frigore neque calore infestentur; domitis armentis duplicia bubilia sint hiberna atque aestiva; ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia hiberna R, et vulgo ante Lundstrōm. cubilia R plerique. et om. Gesn., Schn. ponatur ed. pr. omnes plerique codd., vett. edd. plurimis idque angustis Gesn., Schn. fiant ante stabula add. Ald., fient Gesn., Schn. bubula SA, et R plerique, vett. edd. a South-east. b Due west. e Due south. c South-east. e North-west.
6.5 ferarum conquiescant. Sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulae pecudum.
6.6 Lata bubilia esse oportebit pedes decem vel minime novem, quae mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circurneundum laxa ministeria praebeat. Non altius edita esse praesaepia conveniet,quam ut bos aut iumentum sine incommodo stans vesci possit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi