Kitap 1
pr.9
An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis? Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere seni dignantur.
pr.10
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.
pr.11
Cuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam industria dominorum nec animum S. dixerim R nonnulli. a The expression is attributed by Sallust (Hist. Fr. 2. 37 Dietsch) to Appius Claudius, censor in 312 B.C, and refers, of course, to the profession of the snarling causidici; cf. also Quint. XII. 9. 9. Lactantius (Div. Inst. VI. 18. 26) accuses even Cicero of canina eloquentia. b I.e. at the salutatio or early morning call. c The bundles of rods carried by attendants of high officials as symbols of authority. cum ignorantiae detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent.