Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 1

5.10 At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
6.1 Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbanam, rusticam, fructuariam. Urbana rursus tunc SA, Lundström. fructibus R, Ald., Gesn., Schn. ab superiore parte S, Schn. a Containing the apartments of the landlord, and so called because built in the city style of architecture. On the whole matter of farm buildings compare especially Vitruvius, De Architecture VI. 6; Varro, R.R. I. 11-13. in hibernacula et aestiva sic digeratur ut spectent hiemalis temporiscubiculabrumalem orientem,
6.2 cenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiva cubicula spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi