Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 1

5.6 Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
5.7 haec autem praetereuntem viatorum populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi