Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 1

4.5 exempla novaque temptaverimus experimenta. Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus.
4.6 Sed quam refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.Multos enim deerrasse consequimur SA, Lundstrōm. varium codd. Verg. cultusque codd. Verg. promiserimus (-is A) SAR, Lundstrōm: praetermiserimus M, et alii. simul attentando R plerique, vett. edd., Ald., Gesn.: simul ac tentando Schn. praestari SA et R pauci dett., Lundstrōm. quam Lundström cum R plerisque, ac deinceps tam cum codicibus omnibus ut videtur: quoniam (vel in abbr.) A et R nonnulli, edd. ante Gesn,: cu S: cum (quum) tum Gesn., Schn., fortasse recte. memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum et Q. Scaevolarn, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi