Kitap 1
pr.7
Quo magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.
pr.8
An bellum perosis maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae fluctibus pendeat fericula S, Lundstrōm. profitentur M. res prima SA 1. fuere R, plerique edd. prodigio codd., Lundstrōm: prodigii vulgo. minime Schn. cum Pontedera. retinendique R, Ald., Gesn. perosis vulgo: per obsessa Lundstrōm (cum codicibus, ut videtur).An optabilior om. If. alia SAa. fluctibus pendeat Lundstrōm (cum duobus codd. dett.): fluctibus tendere 8A: se fluctibus pendeat a: fluctibus semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An faeneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium.