Kitap 1
pr.27
Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot Numidiaque Lundstrōm: numidia codd., et plerique edd.: Numidiae Schn. nosceret R. a In Asia Minor, south of the Propontis (Sea of Marrnara); now a part of Turkey. b On the sheep of Tarentum (in southern Italy) see VII. 4, and Palladius, XII (November) 13. 5.Sheep of this breed were covered with skins to protect their fine wool; cf. Varro, R.R. II. 2. 18, and Horace, Od. II. 6. 10. generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint? Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.
pr.28
Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent experiri,